Partes Contrahentes: Pro Hominibus: Foedus Venatorum, Gubernium Vacuum, Vigilum Vacuum, Tribunal Supremum. Pro Vampyris: Familia Vampyrica. Dies Ratus: A Mense Decimo Anni M25120.
Prooemium: Cum aestus energiae ex Lunae Ephemerae mutatione iam compositus sit, stellis ac luna in sedes suas restitutis, nec vampyri amplius ab appetitu sanguinis regantur, et utraque pars aequalitatis momentum agnoscat, placuit sub conspectu Lunae Rotantis, testantibus astris, hoc foedus inire, ad pacem plenam inter duas gentes constituendam.
1. Venatoribus nefas esto, quacumque de causa, venari vel necare vampyrum benignum. Quod si quis fecerit, crimine homicidii voluntarii damnabitur, poenaque afficietur capitis. Si autem se defendendi causa id egerit, arbitrio Lunae Rotantis et astrorum reservabitur.
2. Hominibus nefas esto, sanguinem suum vampyris ad cibum praebere, veluti voluntate propria; nec illos inducere, suadere, cogere, ut sanguinem humanum edant. Qui haec, etsi infecta re, temptaverit, crimine salutis publicae periclitandae tenebitur. Quod si perfecerit, eadem poena erit, quae in homicidium constituta est.
3. Vampyris nefas esto, sanguinem humanum edere, nec sanguineam conversionem facere. Si instrumento venatorio deprehensus fuerit ut noxius, licebit eum, omissa lege et iudicio, ibidem interficere. Quod si inductus, suasus, coactus id egit, arbitrio Lunae Rotantis et astrorum reservabitur.
4. Vampyrus benignus homini exaequatur, ius vitae, res sociales, condicionemque aequam habebit, pariter ac legibus ordinique sociali parebit. Si quid deliquerit, secundum leges Continentis Vacui iudicabitur.
5. Neutri parti fas esto, quacumque ratione vel causa, alteram persequi, nec studia illicita, carcerem, servitutemque exercere.
6. Hoc foedus sub tutela supremae legis Continentis Vacui statuitur. Quisquis in Aconem quidquam illicite egerit, homicidii poena tenebitur.
7. Hoc documentum duobus exemplaribus confectum est, alterum literis vulgari, alterum lingua prisca Elvorum scriptum. Optamus ut omnes partes hanc pacem, tam diu quaesitam, communi consensu conservent.